assisi

Overzicht

TESTAMENTUM [TestCla]

1 In nomine Domini. Amen.
2 Inter alia beneficia, quae a largitore nostro Patre misericordiarum (cfr. 2 Cor 1,3) recepimus et quotidie recipimus, et unde Christi glorioso Patri gratiarum actiones magis agere debemus,
3 est de vocatione nostra, quae quanto perfectior et maior est, tanto magis illi plus debemus.
4 Unde Apostolus: «Agnosce vocationem tuam» (cfr. 1 Cor 1,26).
5 Factus est nobis Filius Dei via (cfr. Joa 14,6), quam verbo et exemplo ostendit et docuit nos beatissimus pater noster Franciscus, verus amator et imitator ipsius.
6 Igitur considerare debemus, sorores dilectae, immensa beneficia Dei in nobis collata,
7 sed inter cetera, quae per servum suum dilectum patrem nostrum beatum Franciscum in nobis Deus dignatus est operari,
8 non solum post conversionem nostram, sed etiam dum essemus in saeculi misera vanitate.
9 Nam cum ipse sanctus adhuc non habens fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam,
10 cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret, ubi consolatione divina totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto relinquere,
11 prae magna laetitia et illustratione Spiritus Sancti de nobis prophetavit, quod Dominus postea adimplevit.
12 Ascendens enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae, quibusdam pauperibus ibi iuxta morantibus, alta voce lingua francigena loquebatur:
13 «Venite et adiuvate me in opere monasterii Sancti Damiani,
14 quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum f amosa vita et conversatione sancta glorificabitur Pater noster caelestis in universa Ecclesia sua sancta.»
15 In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in nobis,
16 qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam de nostra vocatione et electione per sanctum suum dignatus est ista loqui.
17 Et non solum de nobis ista pater noster beatissimus Franciscus prophetavit, sed etiam de aliis, quae venturae erant in vocatione sancta, in qua Dominus nos vocavit.
18 Quanta ergo sollicitudine quantoque studio mentis et corporis mandata Dei et patris nostri servare debemus ut cooperante Domino talentum multiplicatum ei reddamus!
19 Ipse enim Dominus non solum posuit nos ut formam aliis in exemplum et speculum, sed etiam sororibus nostris, quas ad vocationem nostram Dominus advocabit,
20 ut et ipsae sint conversantibus in mundo in speculum et exemplum.
21 Cum igitur nos vocaverit Dominus ad tam magna, ut in nobis se valeant speculari quae aliis in speculum sunt et exemplum,
22 tenemur multum benedicere Deum et laudare et ad benefaciendum in Domino confortari amplius.
23 Quapropter, si secundum formam praedictam vixerimus, exemplum nobile aliis relinquemus et aeternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.
24 Postquam altissimus Pater caelestis per misericordiam suam et gratiam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri Francisci poenitentiam facerem,
25 paulo post conversionem ipsius, una cum paucis sororibus quas Dominus mihi dederat paulo post conversionem meam, obedientiam voluntarie sibi promisi,
26 sicut Dominus lumen gratiae suae nobis contulerat per eius vitam mirabilem et doctrinam.
27 Attendens autem beatus Franciscus quod essemus fragiles et debiles secundum corpus, nullam tamen necessitatem, paupertatem, laborem, tribulationem vel vilitatem et contemptum saeculi recusabamus,
28 immo pro magnis deliciis reputabamus, sicut exemplis sanctorum et fratrum suorum examinaverat nos frequenter, gavisus est multum in Domino;
29 et ad pietatem erga nos motus, obligavit se nobis per se et per religionem suam habere semper de nobis tanquam de fratribus suis curam dilig entem et sollicitudinem specialem.
30 Et sic de voluntate Dei et beatissimi patris nostri Francisci ivimus ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae,
31 ubi Dominus in brevi tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut impleretur quod Dominus praedixerat per sanctum suum;
32 nam antea steteramus in alio loco, licet parum.
33 Postea scripsit nobis formam vivendi et maxime ut in sancta paupertate semper perseveraremus.
34 Nec fuit contentus in vita sua nos hortari multis sermonibus et exemplis ad amorem sanctissimae paupertatis et observantiam eiusdem, sed plura scripta nobis tradidit, ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa,
35 sicut et Dei Filius, dum vixit in mundo, ab ipsa sancta paupertate numquam voluit declinare.
36 Et beatissimus pater noster Franciscus, eius vestigia imitatus (cfr. 1 Petr 2,21), sanctam paupertatem suam, quam elegit per se et per suos fratres, exemplo suo et doctrina, dum vixit, ab illa nullatenus declinavit.
37 Considerans igitur ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii Sancti Damiani ancilla, licet indigna, et plantula sancti patris, cum aliis meis sororibus, tam altissimam professionem nostram et tanti patris mandatum,
38 fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat columna nostra et unica consolatio nostra post Deum et firmamentum,
39 iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominae nostrae sanctissimae paupertati, ne post mortem meam sorores, quae sunt et quae venturae sunt, ab ipsa valeant ullatenus declinare.
40 Et sicut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem, quam Domino et patri nostro beato Francisco promisimus, observare et ab aliis facere observari,
41 sic teneantur usque in finem illae quae mihi succedent in officio sanctam paupertatem cum Dei auxilio observare et facere observari.
42 Immo etiam ad maiorem cautelam sollicita fui a domino papa Innocentio, sub cuius tempore coepimus, et ab aliis successoribus suis nostram professionem sanctissimae paupertatis, quam Domino et beato patri nostro promisimus, eorum privilegiis facere roborari,
43 ne aliquo tempore ab ipsa declinaremus ullatenus.
44 Quapropter, flexis genibus et utroque homine inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae, summo Pontifici et praecipue domino cardinali, qui religioni fratrum minorum et nobis fuerit deputatus, recommendo omnes sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt,
45 ut amore illius Dei, qui pauper positus in praesepio (cfr. Lc 2,12), pauper vixit in saeculo et nudus remansit in patibulo,
46 semper gregi suo pusillo (cfr. Lc 12,32), quem Dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo et exemplo beatissimi patris nostri sancti Francisci, insequendo paupertatem et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae Virginis Matris suae,
47 sanctam paupertatem, quam Deo et beatissimo patri nostro sancto Francisco promisimus, faciat observari, et in ipsa dignetur fovere ipsas semper et conservare.
48 Et sicut Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum Franciscum in fundatorem, plantatorem et adiutorem nostrum in servitio Christi et in his quae Domino et beato patri nostro promisimus,
49 qui etiam dum vixit sollicitus fuit verbo et opere semper excolere et fovere nos, plantulam suam,
50 sic recommendo et relinquo sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt, successori beatissimi patris nostri Francisci et toti religioni,
51 ut sint nobis in adiutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et ad observandam praecipue melius sanctissimam paupertatem.
52 Si vero contingeret aliquo tempore dictas sorores locum dictum relinquere et ad alium se transferre, praedictam formam paupertatis, quam Deo et beatissimo patri nostro Francisco promisimus, post mortem meam ubicumque fuerint, observare nihilominus teneantur.
53 Sit tamen sollicita et providens tam illa, quae erit in officio, quam aliae sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant vel recipiant, nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcit.
54 Si autem ab aliqua parte pro honestate et remotione monasterii, extra saepta horti oporteret plus haberi de terra, non permittant plus acquiri vel etiam recipiant, nisi quantum extrema necessitas poscit;
55 et illa terra penitus non laboretur nec seminetur, sed semper solida et inculta permaneat.
56 Moneo et exhortor in Domino Jesu Christo omnes sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt, ut semper studeant imitari viam sanctae simplicitatis, humilitatis, paupertatis ac etiam honestatem sanctae conversationis,
57 sicut ab initio nostrae conversionis a Christo edoctae sumus et a beatissimo patre nostro Francisco.
58 Ex quibus, non nostris meritis, sed sola misericordia et gratia largitoris, ipse Pater misericordiarum (cfr. 2 Cor 1,3), tam his qui longe sunt quam his qui prope sunt, bonae famae sparsit odorem (cfr. 2 Cor 2,15).
59 Et ex caritate Christi invicem diligentes, amorem, quem intus habetis, foris per opera demonstretis,
60 ut ex hoc exemplo provocatae sorores semper crescant in amorem Dei et in mutuam caritatem.
61 Rogo etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat praeesse aliis virtutibus et sanctis moribus quam officio,
62 quatenus eius exemplo provocatae sorores suae, non tantum ex officio obediant, sed potius ex amore.
63 Sit etiam provida et discreta circa sorores suas, sicut bona mater erga filias suas,
64 et praecipue ut de eleemosynis quas Dominus dabit, eis secundum necessitatem uniuscuiusque studeat providere.
65 Sit etiam tam benigna et communis, ut secure possint manifestare necessitates suas
66 et recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se quam pro sororibus suis.
67 Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates.
68 Unde volo quod obediant suae matri sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate,
69 ut mater earum videns caritatem, humilitatem et unitatem quam invicem habent, omne onus quod de officio tolerat, levius portet,
70 et quod molestum est et amarum, propter earum sanctam conversationem, ei in dulcedinem convertatur.
71  Et quoniam arcta est via et semita, et angusta est porta per quam itur et intratur ad vitam, et pauci sunt qui ambulant et intrant per eam (cfr. Mt 7,14);
72 et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi sunt qui perseverant in ea.
73 Beati vero quibus datum est ambulare per eam et perseverare usque ad finem (cfr. Mt 10,22)!
74 Caveamus ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa nostra et ignorantia, aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus,
75 ne tanto Domino et suae Virgini Matri et patri nostro beato Francisco, Ecclesiae triumphanti et etiam militanti iniuriam deferamus.
76 Scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118,21).
77 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Eph 3,14), suffragantibus meritis gloriosae Virginis sanctae Mariae Matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium sanctorum,
78 ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum (cfr. 1 Cor 3,6-7), det etiam finalem perseverantiam. Amen.
79 Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis, carissimis etdilectis sororibus meis, praesentibus et venturis, in signum benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci et benedictionis meae, matris et ancillae vestrae.top