assisi

Overzicht

SALUTATIO BEATAE MARIAE VIRGINIS [SalBMV]

1 Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei genetrix Maria, quae es virgo ecclesia facta
2 et electa a sanctissimo Patre de caelo, quam consecravit cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu sancto Paraclito,
3 in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum.
4 Ave palatium eius; ave tabernaculum eius; ave domus eius.
5 Ave vestimentum eius; ave ancilla eius; ave mater eius
6 et vos omnes sanctae virtutes, quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti infundimini in corda fidelium, ut de infidelibus fideles Deo faciatis.