assisi

Overzicht

REGULA PRO EREMITORIIS DATA [RegEr]

1 Illi, qui volunt religiose stare in eremis sint tres fratres vel quattuor ad plus; duo ex ipsis sint matres et habeant duos filios vel unum ad minus.
2 Isti duo, qui sunt matres, teneant vitam Marthae et duo filii teneant vitam Mariae (cfr. Lc 10,38-42) et habeant unum claustrum, in quo unusquisque habeat cellulam suam, in qua oret et dormiat.
3 Et semper dicant completorium de die statim post occasum solis; et studeant retinere silentium; et dicant horas suas; et in matutinis surgant et primum quaerant regnum Dei et iustitiam eius (Mt 6,33).
4 Et dicant primam hora, qua convenit et post tertiam absolvant silentium; et possint loqui et ire ad matres suas.
5 Et, quando placuerit, possint petere ab eis eleemosynam sicut parvuli pauperes propter amorem Domini Dei.
6 Et postea dicant sextam et nonam; et vesperas dicant hora qua convenit.
7 Et in claustro, ubi morantur, non permittant aliquam personam introire et neque ibi comedant.
8 Isti fratres, qui sunt matres, studeant manere remote ab omni persona; et per obedientiam sui ministri custodiant filios suos ab omni persona, ut nemo possit loqui cum eis.
9 Et isti filii non loquantur cum aliqua persona nisi cum matribus suis et cum ministro et custode suo, quando placuerit eos visitare cum benedictione Domini Dei.
10 Filii vero quandoque officium matrum assumant, sicut vicissitudinaliter eis pro tempore visum fuerit disponendum; quod omnia supradicta sollicite et studiose studeant observare.