assisi

Overzicht

REGULA [RegCla]

Caput I / II / III / IV / V / VI / VII / VIII / IX / X / XI / XII

[CAPUT I In nomine Domini! Incipit forma vitae Sororum Pauperum]

1 Forma vitae Ordinis Sororum Pauperum, quam beatus Franciscus instituit, haec est:
2 Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate.
3 Clara, indigna ancilla Christi et plantula beatissimi patris Francisci, promittit obedientiam et reverentiam domino papae Innocentio et successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae.
4 Et sicut in principio conversionis suae una cum sororibus suis promisit obedientiam beato Francisco, ita eamdem promittit inviolabiliter servare successoribus suis.
5 Et aliae sorores teneantur semper successoribus beati Francisci et sorori Clarae et aliis abbatissis canonice electis ei succedentibus obedire.

[CAPUT II De iis quae volunt vitam istam accipere, et qualiter recipi debeant]

1 Si qua divina inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere, abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur;
2 et si maior pars consenserit, habita licentia domini cardinalis protectoris nostri, possit eam recipere.
3 Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis.
4 Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare
5 et virum non habet vel, si habet, et iam religionem intravit auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso,
6 aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ad huius vitae observantiam non impediente,
7 diligenter exponatur ei tenor vitae nostrae.
8 Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii, quod vadat et vendat omnia sua et ea studeat pauperibus erogare (cfr. Mt 19,21 par.).
9 Quod si facere non potuerit, sufficit ei bona voluntas.
10 Et caveat abbatissa et eius sorores, ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis, quicquid Dominus inspiraverit ei.
11 Si tamen consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur.
12 Postea, capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedat ei tres tunicas et mantellum.
13 Deinceps extra monasterium, sine utili, rationabili, manifesta et probabili causa, eidem exire non liceat.
14 Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam promittens vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare.
15 Nulla infra tempus probationis veletur.
16 Mantellulas etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris.
17 Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire.
18 Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum;
19 et deposito habitu saeculari, induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae.
20 Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem suam.
21 Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii,
22 quae in sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet.
23 In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta; quae possint portare calceamenta.
24 Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam professionis nostrae.
25 Et amore sanctissimi et dilectissimi Pueri pauperculis panniculis involuti, in praesepio reclinati (cfr. Lc 2,7.12), et sanctissimae Matris eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.

[CAPUT III De divino officio et ieiunio, de confessione et communione]

1 Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem Fratrum Minorum, ex quo habere poterunt breviaria, legendo sine cantu.
2 Et quae occasione rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater noster.
3 Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque,
4 pro prima vero, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum horarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem.
5 Pro defunctis etiam dicant in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino duodecim,
6 cum sorores litteratae teneantur facere officium mortuorum.
7 Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant quinquaginta Pater noster.
8 Omni tempore sorores ieiunent.
9 In Nativitate vero Domini, quocumque die venerit, bis refici possint.
10 Cum adolescentulis, debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae, misericorditer dispensetur.
11 Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur sorores ieiunio corporali.
12 Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur in anno.
13 Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae ad confessionem et salutem pertinent animarum.
14 Septem vicibus communicent, videlicet: in Nativitate Domini, in quinta feria maioris hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum.
15 Pro communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano intus liceat celebrare.

[CAPUT IV De electione et officio abbattisae, de capitulo atque de officialibus et de discretis]

1 In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare.
2 Procurent autem ipsae festinanter habere generalem ministrum vel provincialem Ordinis Fratrum Minorum,
3 qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in electione facienda.
4 Et nulla eligatur nisi professa.
5 Et si non professa eligeretur vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae.
6 Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.
7 Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum,
8 teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere.
9 Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura est rationem de grege sibi commisso (cfr. Mt 12,36; Hebr 13,17).
10 Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore
11 Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum scandalum generet.
12 Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum refugium tribulatis (cfr. Ps 31,7), ne si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus praevaleat in infirmis.
13 Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis.
14 Quod etiam simili modo servare eius vicaria teneatur.
15 Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur ad capitulum convocare;
16 ubi tam ipsa quam sorores de communibus et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri.
17 Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem conferat cum omnibus sororibus suis;
18 saepe enim Dominus quod melius est minori revelat.
19 Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate, et hoc per procuratorem.
20 Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in monasterio;
21 saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.
22 Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur.
23 Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum in his quae forma vitae nostrae requirit abbatissa uti consilio semper teneatur.
24 Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.

[CAPUT V De silentio ac de locutorio et crate]

1 Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium teneant, exceptis servientibus extra monasterium.
2 Sileant etiam continue in ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt;
3 praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper sororibus liceat.
4 Possint tamen semper et ubique breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare.
5 Non liceat sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem sine licentia abbatissae vel eius vicariae.
6 Et licentiatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus.
7 Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae.
8 Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.
9 Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus fiat.
10 Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur nisi cum proponitur verbum Dei vel aliqua alicui loqueretur.
11 Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum,
12 ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista;
13 et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius memoratis.
14 Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem alicui ullatenus debeat.
15 Ad locutorium vero semper pannus, qui non removeatur, interius maneat.
16 In quadragesima sancti Martini et quadragesima maiori nulla loquatur ad locutorium,
17 nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel eius vicariae.

[CAPUT VI De non habendis possessionibus]

1 Postquam altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri sancti Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum sororibus meis obedientiam voluntarie sibi promisi.
2 Attendens autem beatus pater quod nullam paupertatem, laborem, tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam vivendi in hunc modum:
3 «Quia divina inspiratione fecistis vos filias et ancillas altissimi summi Regis Patris caelestis, et Spiritui Sancto vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii,
4 volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis tanquam de ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem.»
5 Quod dum vixit diligenter implevit, et a fratribus voluit semper implendum.
6 Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus, nec etiam quae post nos venturae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens:
7 «Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris et perseverare in ea usque in finem;
8 et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis.
9 Et custodite vos multum, ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum ullatenus recedatis.»
10 Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam paupertatem quam Domino Deo et beato Francisco promisimus custodire,
11 sic teneantur abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes sorores usque in finem inviolabiliter observare:
12 videlicet in non recipiendo vel habendo possessionem vel proprietatem per se neque per interpositam personam,
13 seu etiam aliquid quod rationabiliter proprietas dici possit,
14 nisi quantum terrae pro honestate et remotione monasterii necessitas requirit;
15 et illa terra non laboretur nisi pro horto ad necessitatem ipsarum.

[CAPUT VII De modo laborandi]

1 Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiae laborent et de laboritio, quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote,
2 ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire.
3 Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa vel eius vicaria coram omnibus teneatur.
4 Idem fiat si aliqua eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquibus mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat.
5 Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam vel eius vicariam de consilio discretarum.

[CAPUT VIII Quod nihil approprient sibi sorores, et de eleemosyna procuranda et de sororibus infirmis]

1 Sorores nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem.
2 Et tanquam peregrinae et advenae (cfr. 1 Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes mittant pro eleemosyna confidenter,
3 nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cfr. 2 Cor 8,9).
4 Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimas sorores meas, haeredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jac 2,5).
5 Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6).
6 Cui, dilectissimae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris in perpetuum sub caelo habere velitis.
7 Non liceat alicui sorori litteras mittere vel aliquid recipere aut extra monasterium dare sine licentia abbatissae.
8 Nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit.
9 Quod si a parentibus suis vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari.
10 Ipsa autem si indiget uti possit, sin autem sorori indigenti caritative communicet.
11 Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in his quae indiget illi faciat provideri.
12 De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa sollicite per se et alias sorores inquirere,
13 et iuxta possibilitatem loci caritative et misericorditer providere.
14 Quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12) si ab infirmitate aliqua tenerentur.
15 Secure manifestet una alteri necessitatem suam.
16 Et si mater diligit et nutrit filiam suam (cfr. 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem?
17 Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant et habeant ad caput capitalia cum pluma;
18 et quae indigent pedulis laneis et culcitris uti possint.
19 Infirmae vero praedictae, cum ab introeuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere.
20 Aliae autem sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus per abbatissam vel eius vicariam assignatis.
21 Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.

[CAPUT IX De poenitentia sororibus peccantibus imponenda, et de sororibus servientibus extra monasterium]

1 Si qua soror contra formam professionis nostrae mortaliter, inimico instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis vel ter admonita,
2 si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit tot in terra panem et aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat;
3 et graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae.
4 Interim dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor eius illuminet.
5 Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel conturbentur propter peccatum alicuius,
6 quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.
7 Si contingeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri,
8 quae turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus (cfr. Mt 5,23) orationis suae coram Domino, non solum humiliter prosternat se ad pedes alterius veniam petens,
9 verum etiam simpliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum quod sibi indulgeat.
10 Illa vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester caelestis dimittet vobis (cfr. Mt 6,15; 18,35),
11 liberaliter sorori suae omnem iniuriam sibi illatam remittat.
12 Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis requirat.
13 Et honeste debeant ambulare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes.
14 Et firmiter caveant ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum.
15 Nec fiant commatres virorum vel mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur.
16 Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio.
17 Et firmiter teneantur, de his quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre, quod posset aliquod scandalum generare.
18 Quod si aliqua simpliciter in his duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae misericorditer poenitentiam sibi iniungere.
19 Si autem ex consuetudine vitiosa haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum illi poenitentiam iniungat.

[CAPUT X De admonitione et correctione sororum]

1 Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis, quod sit contra animam suam et nostrae professionis formam.
2 Sorores vero subditae recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates.
3 Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt et non sunt animae contraria et nostrae professioni.
4 Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae;
5 nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium sororum ancilla.
6 Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Lc 12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mt 13,22), detractione et murmuratione, dissensione et divisione;
7 sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis (cfr. Col 3,14).
8 Et nescientes litteras non curent litteras discere;
9 sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius operationem,
10orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in tribulatione et infirmitate,
11 et diligere eos qui nos persequuntur, reprehendunt et arguunt,
12 quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10).
13 Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mt 10,22).

[CAPUT XI De clausurae custodia]

1 Ostiaria sit matura moribus et discreta, sitque convenientis aetatis, quae ibidem in cellula aperta sine ostio in die resideat.
2 Sit ei et aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem in omnibus exsequatur.
3 Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum,
4 ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat portaria, aliam abbatissa.
5 Et in die sine custodia minime dimittatur, et una clavi firmiter obseretur.
6 Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium stet apertum, nisi quanto minus fieri poterit congruenter.
7 Nec omnino aperiatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a summo Pontifice vel a nostro domino cardinali.
8 Nec ante solis ortum monasterium ingredi, nec post solis occasum sorores intus aliquem remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et inevitabili causa.
9 Si pro benedictione abbatissae, vel pro aliqua sororum in monialem consecranda, vel alio etiam modo, concessum fuerit alicui episcopo missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus poterit sit contentus sociis et ministris.
10 Cum autem intra monasterium ad opus faciendum necesse fuerit aliquos introire, statuat tunc sollicite abbatissa personam convenientem ad portam,
11 quae tantum illis, et non aliis, ad opus deputatis aperiat.
12 Caveant studiosissime omnes sorores ne tunc ab ingredientibus videantur.

[CAPUT XII De visitatore, capellano et cardinali protectore]

1 Visitator noster sit semper de Ordine Fratrum Minorum secundum voluntatem et mandatum nostri cardinalis.
2 Et sit talis de cuius honestate et moribus plena notitia habeatur.
3 Cuius officium erit, tam in capite quam in membris, corrigere excessus commissos contra formam professionis nostrae.
4 Qui stans in loco publico, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis officium pertinent, secundum quod melius viderit expedire.
5 Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae, et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores,
6 in subsidium paupertatis nostrae, sicut misericorditer a praedicto Ordine Fratrum Minorum semper habuimus,
7 intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem Ordine de gratia postulamus.
8 Non liceat capellano sine socio monasterium ingredi.
9 Et intrantes in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab aliis intueri.
10 Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro animae commendatione, liceat eisdem intrare.
11 Pro exequiis vero et missarum sollemniis defunctorum, et ad fodiendam vel aperiendam sepulturam, seu etiam coaptandam, possint sufficientes et idonei de abbatissae providentia introire.
12 Ad haec, sorores firmiter teneantur semper habere illum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus pro nostro gubernatore, protectore et correctore, qui fuerit a domino papa Fratribus Minoribus deputatus,
13 ut semper subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in fide (cfr. Col 1,23) catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris et sanctum evangelium, quod firmiter promisimus, in perpetuum observemus. Amen.