assisi

Overzicht

OFFICIUM PASSIONIS DOMINI [OffPass]

Psalm I / II / III / IV / V / VI / VII / VIII / IX / X / XI / XII / XIII / XIV / XV

[Introductio]

Incipiunt psalmi, quos ordinavit beatissimus pater noster Franciscus ad reverentiam et memoriam et laudem passionis Domini. Qui dicendi sunt per quaslibet horas diei et noctis unum. Et incipiunt a completorio feriae sextae Parasceve, eo quod in illa nocte traditus fuit et captus Dominus noster Jesus Christus. Et nota, quod sic dicebat istud officium beatus Franciscus: Primo dicebat orationem, quam nos docuit Dominus et Magister: Sanctissime pater noster etc. cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus sicut superius continetur. Finitis laudibus cum oratione incipiebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria. Psalmos dicebat primo de sancta Maria; postea dicebat alios psalmos quos elegerat, et in fine omnium psalmorum, quos dicebat, dicebat psalmos passionis. Finito psalmo dicebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria virgo. Finita antiphona expletum erat officium.

[Pars I: Pro sacro triduo hebdomadae maioris et feriis per annum]

Ad Completorium

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [I]

1 Deus vitam meam annuntiavi tibi * posuisti lacrimas meas in conspectu tuo (Ps 55,8b-9).
2 Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi (Ps 40,8a; R) * et consilium fecerunt in unum (cfr. Ps 70,10c; G).
3 Et posuerunt adversum me mala pro vobis * et odium pro dilectione mea (cfr. Ps 108,5).
4 Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi * ego autem orabam (Ps 108,4).
5 Mi pater sancte (Joa 17,11), rex caeli et terrae, ne discesseris a me * quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet (Ps 21,12; R).
6 Convertantur (R) inimici mei retrorsum * in quacumque die invocavero te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es (Ps 55,10; cfr. R).
7 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt * et proximi mei a longe steterunt (Ps 37,12; R).
8 Longe fecisti notos meos a me * posuerunt me abominationem sibi, traditus sum et non egrediebar (Ps 87,9; cfr. R).
9 Pater sancte (Joa 17,11), ne elongaveris auxilium tuum a me (Ps 21,20) * Deus meus ad auxilium meum respice (cfr. Ps 70,12).
10 Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.up

Antiphona:
1 Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus,
2 filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti:
3 ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelornm et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.- Gloria Patri. Sicut erat.

Nota, quod haec antiphona supradicta dicitur ad omnes horas; et dicitur pro antiphona, capitulo, hymno, versiculo et oratione; et ad matutinum et ad omnes horas similiter. Nihil aliud in ipsis dicebat nisi hanc antiphonam cum suis psalmis. Ad absolutionem officii semper dicebat beatus Franciscus:

Oratio:
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.

Ad Matutinum

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [II]

1 Domine Deus salutis meae * in die clamavi et nocte coram te (Ps 87,2).
2 Intret in conspectu tuo oratio mea * inclina aurem tuam ad precem meam (Ps 87,3).
3 Intende animae meae et libera eam * propter inimicos meos eripe me (Ps 68,19).
4 Quoniam tu es, qui abstraxisti (R) me de ventre ' spes mea ab uberibus matris meae * in te proiectus sum ex utero (Ps 21,10).
5 De ventre matris meae Deus meus es tu * ne discesseris a me (Ps 21,11).
6 Tu scis improperium meum et confusionem meam * et reverentiam meam (Ps 68,20).
7 In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me * improperium exspectavit cor meum et miseriam (Ps 68,21a-b).
8 Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit * et qui consolaretur et non inveni (Ps 68,21c-d).
9 Deus, iniqui insurrexerunt in (R) me * et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo (Ps 85,14).
10 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum * factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber (Ps 87,5-6a).
11 Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (cfr. Ps 43,5a).
12 Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).top

Ad Primam

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [III]

1 Miserere mei, Deus, miserere mei * quoniam in te confidit anima mea (Ps 56,2a).
2 Et in umbra alarum tuarum sperabo * donec transeat iniquitas (Ps 56,2b).
3 Clamabo ad sanctissimum patrem meum altissimum * Dominum (R), qui benefecit mihi (cfr. Ps 56,3).
4 Misit de caelo et liberavit me * dedit in opprobrium conculcantes me (Ps 56,4a-b).
5 Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam * animam meam eripuit (Ps 56,4c-5a; R) de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me (Ps 17,18).
6 Laqueum paraverunt pedibus meis * et incurvaverunt animam meam (Ps 56,7a-b).
7 Foderunt ante faciem meam foveam * et inciderunt in eam (Ps 56,7c-d).
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum * cantabo et psalmum dicam (Ps 56,8).
9 Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara * exsurgam diluculo (Ps 56,9).
10 Confitebor tibi in populis, Domine * et psalmum dicam tibi in gentibus (Ps 56,10).
11 Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua * et usque ad nubes veritas tua (Ps 56,11).
12 Exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12).top

Nota, quod praedictus psalmus semper dicitur ad primam.

Ad Tertiam

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [IV]

1 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo * tota die impugnans tribulavit me (Ps 55,2).
2 Conculcaverunt me inimici mei tota die * quoniam multi bellantes adversum me (Ps 55,3).
3 Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi * verbum iniquum constituerunt adversum me (Ps 40,8b-9a; cfr. R).
4 Qui custodiebant animam meam * consilium fecerunt in unum (Ps 70,10b).
5 Egrediebantur foras * et loquebantur (Ps 40,7; R) in idipsum (Ps 40,8a; G).
6 Omnes videntes me deriserunt me * locuti sunt labiis et moverunt caput (Ps 21,8).
7 Ego autem sum vermis et non homo * opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21,7).
8 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde * et timor notis meis (Ps 30,12a-b).
9 Pater sancte (Joa 17, 11) ne elongaveris auxilium tuum a me * ad defensionem meam conspice (Ps 21,20).
10 Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).top

Ad Sextam

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [V]

1 Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2).
2 Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Ps 141,3).
3 In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas (Ps 141,4a-b).
4 In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi (Ps 141,4c-d; cfr. R).
5 Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me (Ps 141,5a-b).
6 Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam (Ps 141,5c-d).
7 Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam (Ps 68,8).
8 Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9).
9 Pater sancte (Joa 17,11), zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Ps 68,10).
10 Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi (Ps 34,15).
11 Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis (Ps 68,5a-b).
12 Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam (Ps 68,5c-d).
13 Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me (Ps 34,11).
14 Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps 34,12a) et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem (Ps 37,21).
15 Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (Ps 43,5).
16 Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).top

Ad Nonam

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [VI]

1 O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12a-b).
2 Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me (Ps 21,17).
3 Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Ps 21,18b-19).
4 Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps 21,17c-18a; R).
5 Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens (Ps 21,14).
6 Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea (Ps 21,15a-b).
7 Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei (Ps 21,15c; R).
8 Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis (Ps 21,16a-b).
9 Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22).
10 Et in pulverem mortis deduxerunt me (cfr. Ps 21,16c) * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Ps 68,27b).
11 Ego dormivi et resurrexi (Ps 3, 6; R) * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me (cfr. Ps 72,24c).
12 Pater sancte (Joa 17,11) tenuisti manum dexteram meam ' et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me (Ps 72,24; R).
13 Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram (Ps 72,25).
14 Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (cfr. Ps 45,11).
15 Benedictus Dominus Deus Israel (Lc 1,68a), qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo (Ps 33,23; R).
16 Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare (cfr. Ps 95,13b; R!).top

Ad Vesperam

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [VII]

1 Omnes gentes plaudite manibus * iubilate Deo in voce exsultationis (Ps 46,2).
2 Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3).
3 Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula * misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae (Ps 73,12).
4 Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
5 Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1).
6 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4).
7 Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).
8 Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21).
9 Commoveatur a facie eius universa terra * dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno (Ps 95,9b-10a; G/R)

Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi: 10 Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12).
11 Et scimus quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare.top

Et nota, quod ab Ascensione usque ad Adventum Domini dicitur eodem modo quotidie iste psalmus, scilicet: Omnes gentes cum supradictis versiculis dicendo ibi Gloria Patri, ubi finitur psalmus, scilicet: quoniam veniet iustitiam iudicare.
Nota quod hi psalmi supradicti dicuntur a feria sexta Parasceven usque ad dominicam Resurrectionis. Eo modo dicuntur ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini et ab octava Epiphaniae usque ad dominicam Resurrectionis exceptis dominicis diebus et festis principalibus, in quibus non dicuntur; aliis vero diebus quotidie dicuntur.


[Pars II: Pro tempore paschali]

In sabbato sancto, scilicet expleto die sabbati:

Ad Completorium

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [VIII]

1 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina.
2 Confundantur et revereantur * qui quaerunt animam meam.
3 Avertantur retrorsum et erubescant * qui volunt mihi mala.
4 Avertantur statim erubescentes * qui dicunt mihi: Euge, euge.
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te * et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum * Deus, adiuva me.
7 Adiutor meus et liberator meus es tu * Domine ne moreris (Ps 69,2-6).top

Ad Matutinum Dominicae Resurrectionis

Antiphona: Sancta Maria Virgo

Psalmus [IX]

1 Cantate Domino canticum novum * quia mirabilia fecit (Ps 97,1a-b).
2 Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius * et brachium sanctum suum (cfr. Ps 97,1c-d).
3 Notum fecit Dominus salutare suum * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Ps 97,2).
4 In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9a-b).
5 Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117,24).
6 Benedictus qui venit in nomine Domini * Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps 117,26a.27a).
7 Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
8 Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).

Usque huc dicitur a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis quotidie ad omnes horas praeter ad vesperam et ad completorium et primam. Nocte vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:

9 Regna terrae cantate Deo * psallite Domino (Ps 67,33a).
10 Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli * ad orientem (Ps 67,33b-34a).
11 Ecce dabit voci suae vocem virtutis ' date gloriam Deo super Israel * magnificentia eius et virtus eius in nubibus (Ps 67,34b-35).
12 Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus (Ps 67,36). Gloria.top

Et nota, quod iste psalmus ab Ascensione Domini usque ad octavam Pentecostes dicitur quotidie cum supradictis versiculis ad matutinum, et tertiam et sextam et nonam, dicendo ibi Gloria Patri ubi dicitur: benedictus Deus, et non alibi.
Item nota, quod eodem modo dicitur solummodo ad matutinum in dominicis diebus et principalibus festis ab octava Pentecostes usque ad adventum Domini, et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domini, quia in ipsa die cum discipulis suis Dominus pascha manducavit; vel alius psalmus potest dici ad matutinum vel ad vesperam, quando vult, scilicet: Exaltabo te Domine etc. [Ps 29], sicut in psalterio habetur; et hoc a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis, et non plus.


Ad Primam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Mirerere mei, Deus, miserere mei ut supra [Ps III]

Ad Tertiam, Sextam et Nonam dicitur Psalmus: Cantate ut supra [Ps IX]

Ad Vesperam

Psalmus: Omnes gentes ut supra [Ps Vll]

 

[Pars III: Pro dominicis et principalibus festivitatibus]

Incipiunt alii psalmi, quos similiter ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, qui dicendi sunt loco psalmorum supradictorum passionis Domini in dominicis diebus et principalibus festivitatibus ab octava Pentecostes usque ad Adventum et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domimi; sane intelligas, ut dicantur in ipsa die, quia pascha Domini est.

Ad Completorium

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Deus in adiutorium sicut habetur in psalterio [Ps VIII]

Ad Matutinum

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Cantate ut supra [Ps IX]

Ad Primam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Miserere mei Deus, miserere mei ut supra [Ps III]

Ad Tertiam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [X]

1 Jubilate Domino omnis terra, ' psalmum dicite nomini eius * date gloriam laudi eius (cfr. Ps 65,1-2).
2 Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine * in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui (Ps 65,3).
3 Omnis terra adoret te et psallat tibi * psalmum dicat nomini tuo (Ps 65,4).
4 Venite, audite et narrabo, omnes qui timetis Deum * quanta fecit animae meae (Ps 65,16).
5 Ad ipsum ore meo clamavi * et exsultavi sub lingua mea (Ps 65,17; R).
6 Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam * et clamor meus in conspectu eius (Ps 17,7c-d).
7 Benedicite gentes Dominum nostrum * et auditam facite vocem laudi eius (cfr. 65,8).
8 Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae * omnes gentes magnificabunt eum (Ps 71,17c-d).
9 Benedictus Dominus Deus Israel * qui facit mirabilia magna solus (Ps 71,18; R).
10 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum * et replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat (Ps 71,19).top

 

Ad Sextam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [XI]

1 Exaudiat te Dominus in die tribulationis * protegat te nomen Dei Jacob (Ps 19,2).
2 Mittat tibi auxilium de sancto * et de Sion tueatur te (Ps 19,3).
3 Memor sit omnis sacrificii tui * et holocaustum tuum pingue fiat (Ps 19,4).
4 Tribuat tibi secundum cor tuum * et omne consilium tuum confirmet (Ps 19,5).
5 Laetabimur in salutari tuo * et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Ps 19,6; R).
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ' nunc cognovi, quoniam (Ps 19,7a-b) misit Dominus Jesum Christum Filium suum * et iudicabit populos in iustitia (Ps 9,9b).
7 Et factus est Dominus refugium pauperum ' adiutor in opportunitatibus in tribulatione * et sperent in te qui noverunt nomen tuum (Ps 9,10-11a; R).
8 Benedictus Dominus Deus meus (Ps 143,1b) ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae (cfr. Ps 58, 17c-d).
9 Adiutor meus, tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea (Ps 58,18).top

 

Ad Nonam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [XII]

1 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum * in iustitia tua libera me et eripe me (Ps 70,1b-2a).
2 Inclina ad me aurem tuam * et salva me (Ps 70,2b).
3 Esto mihi in Deum protectorem ' et in locum munitum * ut salvum me facias (Ps 70,3a-b).
4 Quoniam tu es patientia mea, Domine * Domine, spes mea a iuventute mea (Ps 70,5).
5 In te confirmatus sum ex utero ' de ventre matris meae tu es protector meus * in te cantatio mea semper (Ps 70,6).
6 Repleatur os meum laude ' ut cantem gloriam tuam * tota die magnitudinem tuam (Ps 70,8).
7 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me (Ps 68,17).
8 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo * quoniam tribulor, velociter exaudi me (Ps 68,18).
9 Benedictus Dominus Deus meus (Ps 143,1b) ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae.
10 Adiutor meus tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea (Ps 58,18).top

Ad Vesperam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Omnes gentes ut supra [Ps VII]

 

[Pars IV: Pro tempore Adventus Domini]

Incipiunt alii psalmi, quos simililer ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, qui dicendi sunt loco psalmorum supradictorurm passionis Domimi ab Adventu Domini usque ad vigiliam Nativitatis et non plus.

Ad Completorium

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [XIII]

1 Usquequo, Domine oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me?
2 Quamdiu ponam consilia in anima mea * dolorem in corde meo per diem?
3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * Respice, et exaudi me, Domine, Deus meus.
4 Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte * nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
5 Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero * ego autem in misericordia tua speravi.
6 Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi * et psallam nomini Domini altissimi (Ps 12,1-6).top

 

Ad Matutinum

Anfiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [XIV]

1 Confitebor tibi, Domine, sanctissime Pater, Rex caeli et terrae * quoniam consolatus es me (cfr. Is 12,1).
2 Tu es Deus salvator meus * fiducialiter agam et non timebo (cfr. Is 12,2a-b).
3 Fortitudo mea et laus mea, Dominus * et factus est mihi in salutem (Is 12,2c-d).
4 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine ' dextera tua, Domine, percussit inimicum * et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos (Exod 15,6-7a).
5 Videant pauperes et laetentur * quaerite Deum et vivet anima vestra (Ps 68,33).
6 Laudent illum caeli et terra * mare et omnia reptilia in eis (Ps 68,35).
7 Quoniam Deus salvam faciet Sion * et aedificabuntur civitates Iudae (Ps
68,36a-b; R).
8 Et inhabitabunt ibi * et haereditate acquirent eam (Ps 68,36c).
9 Et semen servorum eius possidebit eam * et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea (Ps 68,37).top

 

Ad Primam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Miserere mei, Deus, miserere mei ut supra [Ps III]

Ad Tertiam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Jubilate Deo ut supra [Ps X]

Ad Sextam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Exaudiat te ut supra [Ps XI]

Ad Nonam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: In te, Domine, speravi ut supra [Ps XII]

Ad Vesperam

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus: Omnes gentes ut supra [Ps VII]

Nota etiam, quod non dicitur totus psalmus, sed usque ad versum scilicet: Commoveatur a facie eius universa terra; sane intelligas, ut dicatur totus versus: Tollite corpora vestra. Finito isto versu dicitur ibi: Gloria Patri et sic dicitur ad vesperam quotidie ab Adventu usque ad vigiliam Nativitatis.

 

[Pars V: Pro tempore Nativitatis Domini usque ad octavam Epiphaniae]

Ad Vesperam in Nativitate Domini

Antiphona: Sancta Maria Virgo.

Psalmus [XV]

1 Exsultate Deo adiutori nostro (Ps 80,2a) * iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis (cfr. Ps 46,2b).
2 Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3).
3 Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula (Ps 73,12a) ' misit dilectum Fillum suum de alto * et natus fuit de beata virgine sancta Maria.
4 Ipse invocavit me: Pater meus es tu (Ps 88,27a) * et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Ps 88,28).
5 In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9a-b).
6 Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117,24).
7 Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis ' et natus fuit pro nobis (cfr. Is 9,6) in via et positus in praesepio * quia non habebat locum in diversorio (cfr. Lc 2,7).
8 Gloria in altissimis Domino Deo * et in terra pax hominibus bonae voluntatis (cfr. Lc 2,14).
9 Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a).
10 Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1).
11 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4).
12 Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a).
13 Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21).top

Nota, quod iste psalmus dicitur a Nativitate Domini usque ad octavam Epiphaniae ad omnes horas. Si quis voluerit dicere hoc officium beati Francisci, ita dicat illud: primo dicat Pater noster cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus. Finitis laudibus cum oratione ut supra incipiatur antiphona: Sancta Maria cum psalmo, qui constitutus est unicuique horae diei et noctis. Et cum magna reverentia dicatur.