assisi

Overzicht

LAUDES AD OMNES HORAS DICENDAE [LaudHor]

1 Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est (cfr. Apoc 4,8): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
2 Dignus es, Domine Deus noster, accipere laudem, gloriam et honorem et benedictionem (cfr. Apoc 4,11): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
3 Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apoc 5,12): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
4 Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
5 Benedicite omnia opera Domini Domino (Dan 3,57): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
6 Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis Deum, pusilli et magni (cfr. Apoc 19,5): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
7 Laudent eum gloriosum caeli et terra (cfr. Ps 68,35-R): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
8 Et omnis creatura, quae in caelo est et super terram et quae subtus terram et mare et quae in eo sunt (cfr. Apoc 5,13): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.
9 Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula
10 Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

11 Oratio: Omnipotens sanctissime, altissime et summe Deus, omne bonum, summum bonum, totum bonum, qui solus es bonus (cfr. Lc 18,19), tibi reddamus omnem laudem, omnem gloriam, omnem gratiam, omnem honorem, omnem benedictionem et omnia bona. Fiat. Fiat. Amen.