assisi

Overzicht

EPISTOLA AD MINISTRUM [EpMin]

1 Fratri N. ministro: Dominus te benedicat (cfr. Num 6,24a).
2 Dico tibi, sicut possum, de facto animae tuae, quod ea quae te impediunt amare Dominum Deum, et quicumque tibi impedimentum fecerit sive fratres sive alii, etiam si te verberarent, omnia debes habere pro gratia.
3 Et ita velis et non aliud.
4 Et hoc sit tibi per veram obedientiam Domini Dei et meam, quia firmiter scio, quod ista est vera obedientia.
5 Et dilige eos qui ista faciunt tibi.
6 Et non velis aliud de eis, nisi quantum Dominus dederit tibi.
7 Et in hoc dilige eos; et non velis quod sint meliores christiani.
8 Et istud sit tibi plus quam eremitorium.
9 Et in hoc volo cognoscere, si tu diligis Dominum et me servum suum et tuum, si feceris istud, scilicet quod non sit aliquis frater in mundo, qui peccaverit, quantumcumque potuerit peccare, quod, postquam viderit oculos tuos, numquam recedat sine misericordia tua, si quaerit misericordiam.
10 Et si non quaereret misericordiam, tu quaeras ab eo, si vult misericordiam.
11 Et si millies postea coram oculis tuis peccaret, dilige eum plus quam me ad hoc, ut trahas eum ad Dominum; et semper miserearis talibus.
12 Et istud denunties guardianis, quando poteris, quod per te ita firmus es facere.
13 De omnibus autem capitulis, quae sunt in regula, quae loquuntur de mortalibus peccatis, Domino adiuvante in capitulo Pentecostes cum consilio fratrum faciemus istud tale capitulum:
14 Si quis fratrum instigante inimico mortaliter peccaverit, per obedientiam teneatur recurrere ad guardianum suum.
15 Et omnes fratres, qui scirent eum peccasse, non faciant ei verecundiam neque detractionem, sed magnam misericordiam habeant circa ipsum et teneant multum privatum peccatum fratris sui; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Mt 9,12).
16 Similiter per obedientiam teneantur eum mittere custodi suo cum socio.
17 Et ipse custos misericorditer provideat ei, sicut ipse vellet provideri sibi, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12).
18 Et si in alio peccato veniali ceciderit, confiteatur fratri suo sacerdoti.
19 Et si non fuerit ibi sacerdos, confiteatur fratri suo, donec habebit sacerdotem, qui eum absolvat canonice, sicut dictum est.
20 Et isti penitus non habeant potestatem iniungendi aliam poenitentiam nisi istam: Vade et noli amplius peccare (cfr. Joa 8,11).
21 Hoc scriptum, ut melius debeat observari, habeas tecum usque ad Pentecosten; ibi eris cum fratribus tuis.
22 Et ista et omnia alia, quae minus sunt in regula, Domino Deo adiuvante, procurabitis adimplere.top