assisi

Overzicht

EPISTOLA AD CUSTODES II [EpCust2]

1 Universis custodibus fratrum minorum, ad quos istae litterae pervenerint, frater Franciscus, minimus servorum Dei salutem et sanctam pacem in Domino.
2 Scitote, quod in conspectu Dei sunt quaedam res nimis altae et sublimes, quae aliquando reputantur inter homines pro vilibus et abiectis;
3 et aliae sunt carae et spectabiles inter homines, quae coram Deo tenentur pro vilissimis et abiectis.
4 Rogo vos coram Domino Deo nostro, quantum possum, quod litteras illas, quae tractant de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri, detis episcopis et aliis clericis;
5 et memoria retineatis, quae super his vobis commendavimus.
6 Aliarum litterarum, quas vobis mitto, ut eas detis potestatibus, consulibus et rectoribus, et in quibus continetur, ut publicentur per populos et plateas Dei laudes, facite statim multa exemplaria,
7 et cum magna diligentia eas porrigite illis, quibus debeant dari.