assisi

Overzicht

EPISTOLA AD CLERICOS II [EpCler2]
(Recensio posterior)


1 Attendamus, omnes clerici, magmum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae sanctificant corpus.
2 Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo.
3 Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1 Joa 3,14).
4 Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria, considerent intra se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri.
5 Et a multis in locis vilibus relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur.
6 Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur;
7quia animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (1 Cor 2,14).
8 Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum?
9 An ignoramus, quia debemus venire in manus eius?
10 Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus;
11 et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur.
12 Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari.
13 Et scimus, quia haec omnia tenemur super omnia observare secundum praecepta Domimi et constitutiones sanctae matris Ecclesiae.
14 Et qui hoc non fecerit, sciat, se coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cfr. Mt 12,36).
15 Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui ipsum fecerint exemplari.