assisi

Overzicht

EPISTOLA IV AD SANCTAM AGNETEM DE PRAGA [EpCla4]

1 Animae suae dimidiae et praecordialis amoris armariae singularis, illustri reginae, Agni Regis aeterni sponsae, dominae Agneti, matri suae carissimae ac filiae inter omnes alias speciali,
2 Clara, indigna Christi famula et ancilla inutilis ancillarum eius commorantium in monasterio Sancti Damiani de Assisio, salutem
3 et cum reliquis sanctissimis virginibus ante thronum Dei et Agni novum cantare canticum et quocumque ierit Agnum sequi (cfr. Apoc 14,3-4).
4 O mater et filia, sponsa Regis omnium saeculorum, et si tibi non scripsi frequenter, prout anima tua et mea pariter desiderat et peroptat aliquatenus, ne mireris,
5 nec credas ullatenus incendium caritatis erga te minus ardere suaviter in visceribus matris tuae.
6 Hoc est impedimentum defectus nuntiorum et viarum pericula manifesta.
7 Nunc vero, scribens caritati tuae, congaudeo et exulto tibi in gaudio spiritus (cfr. 1 Thess 1,6), sponsa Christi,
8 quia velut altera virgo sanctissima, sancta Agnes, Agno immaculato (cfr. 1 Petr 1,19), qui tollit peccata mundi (cfr. Joa 1,29), es mirifice desponsata, sumptis omnibus vanitatibus huius mundi.
9 Felix certe cui hoc sacro datur potiri convivio (cfr. Lc 14,15; Apoc 19,9), ut ei adhaereatur totis cordis praecordiis,
10 cuius pulchritudinem omnia beata caelorum agmina incessabiliter admirantur,
11 cuius affectus afficit, cuius contemplatio reficit, cuius implet benignitas,
12 cuius replet suavitas, cuius memoria lucescit suaviter,
13 cuius odore mortui reviviscent, cuiusque visio gloriosa beatificabit omnes cives supernae Jerusalem:
14 quae cum sit splendor aeternae gloriae (cfr. Hebr 1,3), candor lucis aeternae et speculum sine macula (cfr. Sap 7,26).
15 Hoc speculum quotidie intuere, o regina, sponsa Jesu Christi, et in eo faciem tuam iugiter speculare,
16 ut sic totam interius et exterius te adornes amictam circumdatamque varietatibus (cfr. Ps 44,10),
17 omnium virtutum floribus et vestimentis pariter adornata, sicut decet, filia et sponsa carissima summi Regis.
18 In hoc autem speculo refulget beata paupertas, sancta humilitas et ineffabilis caritas, sicut per totum speculum poteris cum Dei gratia contemplari.
19 Attende, inquam, principium huius speculi paupertatem positi siquidem in praesepio et in panniculis involuti (cfr. Lc 2,12).
20 O miranda humilitas, o stupenda paupertas!
21 Rex angelorum, Dominus caeli et terrae in praesepio reclinatur.
22 In medio autem speculi considera humilitatem, saltem beatam paupertatem, labores innumeros ac poenalitates quas sustinuit pro redemptione humani generis.
23 In fine vero eiusdem speculi contemplare ineffabilem caritatem, qua pati voluit in crucis stipite et in eodem mori omni mortis genere turpiori.
24 Unde ipsum speculum, in ligno crucis positum, hic consideranda transeuntes monebat dicens:
25 O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12);
26 respondeamus, inquit, ei clamanti et eiulanti una voce, uno spiritu: Memoria memor ero et tabescet in me anima mea (Lam 3,20).
27 Huius igitur caritatis ardore accendaris iugiter fortius, o regina caelestis Regis!
28Contemplans insuper indicibiles eius delicias, divitias et honores perpetuos
29 et suspirando prae nimio cordis desiderio et amore proclames:
30 Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant 1,3), sponse caelestis!
31 Curram, nec deficiam, donec introducas me in cellam vinariam (cfr. Cant 2,4),
32 donec laeva tua sit sub capite meo et dextera feliciter amplexabitur me (cfr. Cant 2,6), osculeris me felicissimo tui oris osculo (cfr. Cant 1,1).
33 In hac contemplatione posita, habeas memoriam pauperculae matris tuae,
34 sciens quod ego tuam felicem memoriam descripsi inseparabiliter in tabulis cordis mei (cfr. Prov 3,3; 2 Cor 3,3), habens te prae omnibus cariorem.
35 Quid plura? Sileat in dilectione tua lingua carnis; hoc inquit, et loquatur lingua spiritus.
36 O filia benedicta, quoniam dilectionem, quam ad te habeo, nullatenus posset exprimere plenius lingua carnis, hoc inquit quae semiplene scripsi.
37 Oro benigne ac devote suscipias, attendens in eis saltem affectum maternum, quo circa te ac filias tuas caritatis ardore afficior omni die, quibus me ac filias meas in Christo plurimum recommenda.
38 Ipsae vero filiae meae, sed praecipue virgo prudentissima Agnes, soror nostra, se tibi et filiabus tuis, quantum possunt, in Domino recommendant.
39 Vale, carissima filia, cum filiabus tuis usque ad thronum gloriae magni Dei (cfr. Tit 2,13) et optate pro nobis.
40 Latores praesentium carissimos nostros fratrem Amatum, dilectum Deo et hominibus (cfr. Sir 45,1), et fratrem Bonaguram caritati tuae, quantum possum, praesentibus recommendo. Amen.top