assisi

Overzicht

EPISTOLA II AD SANCTAM AGNETEM DE PRAGA [EpCla2]

1 Filiae Regis regum, ancillae Domini dominantium (cfr. Apoc 19,16; 1 Tim 6,15), sponsae dignissimae Jesu Christi et ideo reginae praenobili dominae Agneti,
2 Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et indigna (cfr. Lc 17,10), salutem et semper in summa vivere paupertate.
3 Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum creditur emanare (cfr. Jac 1,17), quod te tantis virtutum titulis decoravit et tantae perfectionis insigniis illustravit,
4 ut, perfecti Patris effecta diligens imitatrix (cfr. Mt 5,48), perfecta fieri merearis, ne oculi sui aliquid in te videant imperfectum (cfr. Ps 138,16).
5 Haec est illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo thalamo sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus,
6 quod terreni regni fastigia vilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas,
7 aemula sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis et ardentissimae caritatis eius adhaesisti vestigiis (cfr. 1 Petr 2,21), cuius meruisti connubio copulari.
8 Cum vero noverim te virtutibus oneratam, parcens prolixitati verborum nolo verbis superfluis onerare,
9 licet tibi nihil superflui videatur ex illis de quibus posset tibi aliqua consolatio provenire.
10 Sed quia unum est necessarium (cfr. Lc 10,42), hoc unum obtestor et moneo per amorem illius, cui te sanctam et beneplacentem hostiam obtulisti (cfr. Rom 12,1),
11 ut tui memor propositi velut altera Rachel (cfr. Gen 29,16) tuum semper videns principium, quod tenes teneas, quod facis facias, nec dimittas (cfr. Cant 3,4),
12 sed cursu concito, gradu levi, pedibus inoffensis ut etiam gressus tui pulverem non admittant,
13 secura gaudens et alacris per tramitem caute beatitudinis gradiaris,
14 nulli credens, nulli consentiens, quod te vellet ab hoc proposito revocare, quod tibi poneret in via scandalum (cfr. Rom 14,13), ne in illa perfectione, qua Spiritus Domini te vocavit, redderes Altissimo vot a tua (cfr. Ps 49,14).
15 In hoc autem, ut mandatorum Domini securius viam perambules (cfr. Ps 118,32), venerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri, consilium imitare;
16 quod praepone consiliis ceterorum et reputa tibi carius omni dono.
17 Si quis vero aliud tibi dixerit, aliud tibi suggesserit, quod perfectionem tuam impediat, quod vocationi divinae contrarium videatur, etsi debeas venerari, noli tamen eius consilium imitari,
18 sed pauperem Christum, virgo pauper, amplectere.
19 Vide contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso contemptibilis in hoc mundo.
20 Sponsum tuum prae filiis hominum speciosum (cfr. Ps 44,3), pro salute tua factum virorum vilissimum, despectum, percussum et toto corpore multipliciter flagellatum, inter ipsas crucis angustias morientem, regina praenobilis, intuere, considera, contemplare, desiderans imitari.
21 Cui si compateris conregnabis, condolens congaudebis, in cruce tribulationis commoriens cum ipso in sanctorum splendoribus mansiones aethereas possidebis (cfr. Rom 8, 17; 2 Tim 2,12.11; 1 Cor 12,26; Ps 109, 3),
22 et nomen tuum in libro vitae (cfr. Phil 4,3; Apoc 3,5) notabitur futurum inter homines gloriosum.
23 Propter quod in aeternum et in saeculum saeculi regni caelestis gloriam pro terrenis et transitoriis, aeterna bona pro perituris participes et vives in saecula saeculorum.
24 Vale, carissima soror et domina, propter Dominum tuum sponsum;
25 et me cum sororibus meis, quae gaudemus de bonis Domini, quae in te per suam gratiam operatur (cfr. 1 Cor 15,10), stude tuis devotis orationibus Domino commendare (cfr. Act 14,22).
26 Sororibus etiam tuis nos plurimum recommenda. top