assisi

Overzicht

EPISTOLA I AD SANCTAM AGNETEM DE PRAGA [EpCla1]

1 Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi ac illustrissimi regis Bohemiae,
2 Clara, indigna famula Jesu Christi et ancilla inutilis (cfr. Lc 17,10) dominarum inclusarum monasterii Sancti Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam cum reverentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci (cfr. Sir 50,5).
3 Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam audiens, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie divulgata, gaudeo plurimum in Domino et exulto (cfr. Hab 3,18);
4 de quo non tantum ego singularis valeo exultare, sed universi qui faciunt et facere desiderant servitium Jesu Christi.
5 Hinc est quod, cum perfrui potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut vestrae ac eius excellentiae decuisset;
6 quae omnia respuentes, toto animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis penuriam elegistis,
7 sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum Jesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam custodiet et illaesam.
8 Quem cum amaveritis casta estis, cum tetigeritis mundior efficiemini, cum acceperitis virgo estis;
9 cuius possibilitas fortior, generositas celsior, cuius aspectus pulchrior, amor suavior et omnis gratia elegantior.
10 Cuius estis iam amplexibus astrictae, qui pectus vestrum ornavit lapidibus pretiosis et vestris auribus tradidit inaestimabiles margaritas,
11 et totam circumdedit vernantibus atque coruscantibus gemmis atque vos coronavit aurea corona signo sanctitatis expressa (cfr. Sir 45,14).
12 Ergo, soror carissima, immo domina veneranda nimium, quia sponsa et mater estis et soror Domini mei Jesu Christi (cfr. 2 Cor 11,2; Mt 12,50),
13 virginitatis inviolabilis et paupertatis sanctissimae vexillo resplendentissime insignita, in sancto servitio confortamini, pauperis Crucifixi ardenti desiderio inchoato,
14 qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem (cfr. Hebr 12,2), eruens nos de potestate principis tenebrarum (cfr. Col 1,13), qua ob transgressionem primi parentis vincti vinculis tenebamur, et nos reconcilians Deo Patri (cfr. 2 Cor 5,18).
15 O beata paupertas, quae diligentibus et amplexantibus eam divitias praestat aeternas!
16 O sancta paupertas, quam habentibus et desiderantibus a Deo caelorum regnum promittitur (cfr. Mt 5,3) et aeterna gloria vitaque beata procul dubio exhibetur!
17 O pia paupertas, quam Dominus Jesus Christus, qui caelum terramque regebat et regit, qui dixit etiam et sunt facta (cfr. Ps 32,9; 148,5), dignatus est prae ceteris amplexari!
18 Vulpes enim foveas, inquit, habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis, id est Christus, non habet ubi caput reclinet (cfr. Mt 8,20), sed inclinato capite tradidit spiritum (cfr. Joa 19,30).
19 Si ergo tantus et talis Dominus in uterum veniens virginalem, despectus, egenus et pauper in mundo voluit apparere (cfr. 2 Cor 8,9),
20 ut homines, qui erant pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam egestatem, efficerentur in illo divites (cfr. 2 Cor 8,9) regna caelestia possidendo,
21 exultate plurimum et gaudete (cfr. Hab 3,18), repletae ingenti gaudio et laetitia spiritali,
22 quia, cum vobis magis placuisset contemptus saeculi quam honores, paupertas quam divitiae temporales et magis thesauros in caelo recondere quam in terra,
23 ubi nec rubigo consumit, nec tinea demolitur, et fures non effodiunt, nec furantur (cfr. Mt 6,20), merces vestra copiosissima est in caelis (cfr. Mt 5,12),
24 et fore digne meruistis soror, sponsa et mater altissimi Patris Filii (cfr. 2 Cor 11,2; Mt 12,50) et gloriosae Virginis nuncupari.
25 Credo enim firmiter vos novisse, quod regnum caelorom nonnisi pauperibus a Domino promittitur et donatur (cfr. Mt 5,3), quia dum res diligitur temporalis fructus amittitur caritatis;
26 Deo et mammonae deservire non posse, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur, et aut uni serviet et alterum contemnet (cfr. Mt 6,24);
27 et vestitum cum nudo certare non posse, quia citius ad terram deicitur, qui habet unde teneatur, et gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo;
28 et quoniam ante foramen acus poterit transire camelus, scandere quam dives caelica regna (cfr. Mt 19,24).
29 Ideo abiecistis vestimenta, videlicet divitias temporales, ne luctanti succumbere penitus valeretis, ut per arctam viam et angustam portam possitis regna caelestia introire (cfr. Mt 7,13-14).
30 Magnum quippe ac laudabile commercium: relinquere temporalia pro aeternis, promereri caelestia pro terrenis, centuplu m pro uno recipere, ac beatam vitam perpetuam possidere (cfr. Mt 19,29).
31 Quapropter vestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout possum, humilibus precibus in Christi visceribus supplicandam (cfr. Phil 1,8), quatenus in eius sancto servitio confortari velitis,
32 crescentes de bono in melius, de virtutibus in virtutes (cfr. Ps 83,8), ut cui toto mentis desiderio deservitis, dignetur vobis optata praemia elargiri.
33 Obsecro etiam vos in Domino, sicut possum, ut me vestram famulam, licet inutilem (cfr. Lc 17,10), et sorores ceteras vobis devotas mecum in monasterio commorantes habere velitis in sanctissimis vestris orationibus commendatas (cfr. Rom 15,30),
34 quibus subvenientibus mereri possimus misericordiam Jesu Christi, ut pariter una vobiscum sempiterna mereamur perfrui visione.
35 Valete in Domino et oretis pro me (cfr. 1 Thess 5,25). top