assisi

Overzicht

BENEDICTIO FRATRI BERNARDO DATA [BenBern]

1 Scribe, sicut dico tibi:
2 Primus frater, quem dedit mihi Dominus, fuit frater Bernardus, et: qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti evangelii distribuendo bona sua omnia pauperibus;
3 propter quod et propter multas alias praerogativas teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis.
4 Unde volo et praecipio, sicut possum, quod, quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam me ipsum,
5 et etiam alii ministri provinciales et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea.