assisi

ADMONITIONES [Adm]

123 / 4 / 5 / 6 / 7 / 8 / 9 / 10 / 11 / 12 / 13 / 14 / 15 / 16 / 17 / 18 / 19 / 20 / 21 / 22 / 23 / 24 / 25 / 26 / 27 / 28

Overzicht

[Cap. I: De corpore Domini]
1 Dicit Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
2 Si cognosceretis me, et Patrem meum utique cognosceretis; et amodo cognoscetis eum et vidistis eum.
3 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis.
4 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joa 14,6-9) meum.
5 Pater lucem habitat inaccessibilem (cfr. 1 Tim 6,16), et spiritus est Deus (Joa 4,24), et Deum nemo vidit unquam (Joa 1,18).
6 Ideo nonnisi in spiritu videri potest, quia spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam (Joa 6,64).
7 Sed nec filius in eo, quod aequalis est Patri, videtur ab aliquo aliter quam Pater, aliter quam Spiritus Sanctus.
8 Unde omnes qui viderunt Dominum Jesum secundum humanitatem et non viderunt et crediderunt secundum spiritum et divinitatem, ipsum esse verum Filium Dei, damnati sunt.
9 Ita et modo omnes qui vident sacramentum, quod sanctificatur per verba Domini super altare per manum sacerdotis in forma panis et vini, et non vident et credunt secundum spiritum et divinitatem, quod sit veraciter sanctissimum corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, damnati sunt,
10 ipso Altissimo attestante, qui ait: Hoc est corpus meum et sanguis mei novi testamenti [qui pro multis effundetur] (cfr. Mc 14,22.24);
11 et: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam cfr. Joa 6,55).
12 Unde spiritus Domini, qui habitat in fidelibus suis, ille est qui recipit sanctissimum corpus et sanguinem Domini.
13 Omnes alii, qui non habent de eodem spiritu et praesumunt recipere eum, iudicium sibi manducant et bibunt (cfr. 1 Cor 11,29).
14 Unde: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Ps 4,3).
15 Ut quid non cognoscitis veritatem et creditis in Filium Dei (cfr. Joa 9,35)?
16 Ecce, quotidie humiliat se (cfr. Phil 2,8), sicut quando a regalibus sedibus (Sap 18,15) venit in uterum Virginis;
17quotidie venit ad nos ipse humilis apparens;
18 quotidie descendit de sinu Patris (cfr. Joa 1,18) super altare in manibus sacerdotis.
19 Et sicut sanctis apostolis in vera carne, ita et modo se nobis ostendit in sacro pane.
20 Et sicut ipsi intuitu carnis suae tantum eius carnem videbant, sed ipsum Deum esse credebant oculis spiritualibus contemplantes,
21 sic et nos videntes panem et vinum oculis corporeis videamus et credamus firmiter, eius sanctissimum corpus et sanguinem vivum esse et verum.
22 Et tali modo semper est Dominus cum fidelibus suis, sicut ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (cfr. Mt 28,20). top

[Cap. II: De malo propriae voluntatis]
1 Dixit Dominus ad Adam: De omni ligno comede, de ligno autem scientiae boni et mali non comedas (cfr. Gen 2,16.17).
2 De omni ligno paradisi poterat comedere, quia, dum non venit contra obedientiam, non peccavit.
3 Ille enim comedit de ligno scientiae boni, qui sibi suam voluntatem appropriat et se exaltat de bonis, quae Dominus dicit et operatur in ipso;
4 et sic per suggestionem diaboli et transgressionem mandati factum est pomum scientiae mali.
5 Unde oportet, quod sustineat poenam. top

[Cap. III: De perfecta obedientia]
1 Dicit Dominus in Evangelio: Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus (Lc 14,33);
2 et: Qui voluerit animam suam salvam facere perdet illam (Lc 9,24).
3 Ille homo relinquit omnia, quae possidet, et perdit corpus suum, qui se ipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui praelati.
4 Et quidquid facit et dicit, quod ipse sciat, quod non sit contra voluntatem eius, dum bonum sit quod facit, vera obedientia est.
5 Et si quando subditus videat meliora et utiliora animae suae quam ea, quae sibi praelatus praecipiat, sua voluntarie Deo sacrificet; quae autem sunt praelati, opere studeat adimplere.
6 Nam haec est caritativa obedientia (cfr. 1 Petr 1,22), quia Deo et proximo satisfacit.
7 Si vero praelatus aliquid contra animam suam praecipiat, licet ei non obediat, tamen ipsum non dimittat.
8 Et si ab aliquibus persecutionem inde sustinuerit, magis eos diligat propter Deum.
9 Nam qui prius persecutionem sustinet, quam velit a suis fratribus separari, vere permanet in perfecta obedientia, quia ponit animam suam (cfr. Joa 15,13) pro fratribus suis.
10 Sunt enim multi religiosi, qui sub specie meliora videndi quam quae sui praelati praecipiunt, retro aspiciunt (cfr. Lc 9,62) et ad vomitum propriae voluntatis redeunt (cfr. Prov 26,11; 2 Petr 2,22);
11 hi homicidae sunt et propter mala sua exempla multas animas perdere faciunt. top

[Cap. IV: Ut nemo appropriet sibi praelationem]
1 Non veni ministrari, sed ministrare (cfr. Mt 20,28), dicit Dominus.
2 Illi qui sunt super alios constituti, tantum de illa praelatione glorientur, quantum si essent in abluendi fratrum pedes officio deputati.
3 Et quanto magis turbantur de ablata sibi praelatione quam de pedum officio, tanto magis sibi loculos ad periculum animae componunt (cfr. Joa 12,6). top

[Cap. V: Ut nemo superbiat, sed glorietur in cruce Domini]
1 Attende, o homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus, quia creavit et formavit te ad imaginem dilecti Filii sui secundum corpus et similitudinem (cfr. Gen 1,26) secundum spiritum.
2 Et omnes creaturae, quae sub caelo sunt, secundum se serviunt, cognoscunt et obediunt Creatori suo melius quam tu.
3 Et etiam daemones non crucifixerunt eum, sed tu cum ipsis crucifixisti eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis.
4 Unde ergo potes gloriari?
5 Nam si tantum esses subtilis et sapiens quod omnem scientiam (cfr. 1 Cor 13,2) haberes et scires interpretari omnia genera linguarum (cfr. 1 Cor 12,28) et subtiliter de caelestibus rebus perscrutari, in omnibus his non potes gloriari;
6 quia unus daemon scivit de caelestibus et modo scit de terrenis plus quam omnes homines, licet aliquis fuerit, qui summae sapientiae cognitionem a Domino receperit specialem.
7 Similiter et si esses pulchrior et ditior omnibus et etiam si faceres mirabilia, ut daemones fugares, omnia ista tibi sunt contraria et nihil ad te pertinet et in his nil potes gloriari;
8 sed in hoc possumus gloriari in infirmitatibus nostris (cfr. 2 Cor 12,5) et baiulare quotidie sanctam crucem Domini nostri Jesu Christi (cfr. Lc 14,27). top

[Cap. VI: De imitatione Domini]
1 Attendamus, omnes fratres, bonum pastorem, qui pro ovibus suis salvandis crucis sustinuit passionem.
2 Oves Domini secutae fuerunt eum in tribulatione et persecutione, verecundia et fame, in infirmitate et tentatione et ceteris aliis; et de his receperunt a Domino vitam sempiternam.
3 Unde magna verecundia est nobis servis Dei, quod sancti fecerunt opera et nos recitando ea volumus recipere gloriam et honorem. top

[Cap. VII: Ut bona operatio sequatur scientiam]
1 Dicit apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (2 Cor 3,6).
2 Illi sunt mortui a littera, qui tantum sola verba cupiunt scire, ut sapientiores teneantur inter alios et possint acquirere magnas divitias dantes consanguineis et amicis.
3 Et illi religiosi sunt mortui a littera, qui spiritum divinae litterae nolunt sequi, sed solum verba magis cupiunt scire et aliis interpretari.
4 Et illi sunt vivificati a spiritu divinae litterae, qui omnem litteram, quam sciunt et cupiunt scire, non attribuunt corpori, sed verbo et exemplo reddunt ea altissimo Domino Deo, cuius est omne bonum. top

[Cap. VIII: De peccato invidiae vitando]
1 Ait apostolus: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto (1 Cor 12,3);
2 et: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom 3,12).
3 Quicumque ergo invidet fratri suo de bono, quod Dominus dicit et facit in ipso, pertinet ad peccatum blasphemiae, quia ipsi Altissimo invidet (cfr. Mt 20,15), qui dicit et facit omne bonum. top

[Cap. IX: De dilectione]
1 Dicit Dominus: Diligite inimicos vestros [benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos] (Mt 5,44).
2 Ille enim veraciter diligit inimicum suum, qui non dolet de iniuria, quam sibi facit,
3 sed de peccato animae suae uritur propter amorem Dei.
4 Et ostendat ei ex operibus dilectionem. top

[Cap. X: De castigatione corporis]
1 Multi sunt, qui dum peccant vel iniuriam recipiunt, saepe inculpant inimicum vel proximum.
2 Sed non est ita: quia unusquisque in sua potestate habet inimicum, videlicet corpus, per quod peccat.
3 Unde beatus ille servus (Mt 24,46), qui talem inimicum traditum in sua potestate semper captum tenuerit et sapienter se ab ipso custodierit;
4quia dum hoc fecerit, nullus alius inimicus visibilis vel invisibilis ei nocere poterit. top

[Cap. XI: Ut nemo corrumpatur malo alterius]
1 Servo Dei nulla res displicere debet praeter peccatum.
2 Et quocumque modo aliqua persona peccaret, et propter hoc servus Dei non ex caritate turbaretur et irasceretur, thesaurizat sibi culpam (cfr. Rom 2,5).
3 Ille servus Dei, qui non irascitur neque conturbat se pro aliquo recte vivit sine proprio.
4 Et beatus est, qui non remanet sibi aliquid reddens quae sunt caesaris caesari, et quae sunt Dei Deo (Mt 22,21). top

[Cap. XII: De cognoscendo spiritu Domini]
1 Sic potest cognosci servus Dei, si habet de spiritu Domini:
2 cum Dominus operaretur per ipsum aliquod bonum, si caro eius non inde se exaltaret, quia semper est contraria omni bono,
3 sed si magis ante oculos se haberet viliorem et omnibus aliis hominibus minorem se existimaret. top

[Cap. XIII: De patientia]
1 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Mt 5,9). Non potest cognoscere servus Dei, quantam habeat patientiam et humilitatem in se, dum satisfactum est sibi.
2 Cum autem venerit tempus, quod illi qui deberent sibi satisfacere, faciunt sibi contrarium, quantam ibi patientiam et humilitatem tantam habet et non plus. top

[Cap. XIV: De paupertate spiritus]
1 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,3).
2 Multi sunt, qui orationibus et officiis insistentes multas abstinentias et afflictiones in suis corporibus faciunt,
3 sed de solo verbo, quod videtur esse iniuria suorum corporum vel de aliqua re, quae sibi auferretur, scandalizati continuo perturbantur.
4 Hi non sunt pauperes spiritu; quia qui vere pauper est spiritu, se ipsum odit et eos diligit qui eum percutiunt in maxilla (cfr. Mt 5,39). top

[Cap. XV: De pace]
1 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Mt 5,9).
2 Illi sunt vere pacifici, qui de omnibus, quae in hoc saeculo patiuntur, propter amorem Domini nostri Jesu Christi in animo et corpore pacem servant. top

[Cap. XVI: De munditia cordis]
1 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt 5,8).
2 Vere mundo corde sunt qui terrena despiciunt, caelestia quaerunt et semper adorare et videre Dominum Deum vivum et verum mundo corde et animo non desistunt. top

[Cap. XVII: De humili servo Dei]
1 Beatus ille servus (Mt 24,46), qui non magis se exaltat de bono, quod Dominus dicit et operatur per ipsum, quam quod dicit et operatur per alium.
2 Peccat homo, qui magis vult recipere a proximo suo, quam non vult dare de se Domino Deo. top

[Cap. XVIII: De compassione proximi]
1 Beatus homo, qui sustinet proximum suum secundum suam fragilitatem in eo, quod vellet sustineri ab ipso, si in consimili casu esset (cfr. Gal 6,2; Mt 7,12).
2 Beatus servus, qui omnia bona reddit Domino Deo, quia qui sibi aliquid retinuerit abscondit in se pecuniam Domini Dei sui (Mt 25,18) et quod putabat habere, auferetur ab eo (Lc 8,18). top

[Cap. XIX: De humili servo Dei]
1 Beatus servus, qui non tenet se meliorem, quando magnificatur et exaltatur ab hominibus, sicuti quando tenetur vilis, simplex et despectus,
2 quia quantum est homo coram Deo, tantum est et non plus.
3 Vae illi religioso, qui ab aliis positus est in alto et per suam voluntatem non vult descendere.
4 Et beatus ille servus (Mt 24,46), qui non per suam voluntatem ponitur in alto et semper desiderat esse sub pedibus aliorum. top
[Cap. XX: De bono et vano religioso]
1 Beatus ille religiosus, qui non habet iucunditatem et laetitiam nisi in sanctissimis eloquiis et operibus Domini
2 et cum his producit homines ad amorem Dei cum gaudio et laetitia (cfr. Ps 50,10).
3 Vae illi religioso, qui delectat se in verbis otiosis et vanis et cum his producit homines ad risum. top

[Cap. XXI: De inani et loquaci religioso]
1 Beatus servus, qui quando loquitur, sub specie mercedis omnia sua non manifestat et non est velox ad loquendum (cfr. Prov 29,20), sed sapienter providet, quae debet loqui et respondere.
2 Vae illi religioso, qui bona, quae Dominus sibi ostendit, non retinet in corde suo (cfr. Lc 2,19.51) et aliis non ostendit per operationem, sed sub specie mercedis magis hominibus verbis cupit ostendere.
3 Ipse recipit mercedem suam (cfr. Mt. 6,2.16) et audientes parum fructum reportant. top

[Cap. XXII: De correctione]
1 Beatus servus, qui disciplinam, accusationem et reprehensionem ita patienter ab aliquo sustineret sicut a semetipso.
2 Beatus servus, qui reprehensus benigne acquiescit, verecunde obtemperat, humiliter confitetur et libenter satisfacit.
3 Beatus servus, qui non est velox ad se excusandum et humiliter sustinet verecundiam et reprehensionem de peccato, ubi non commisit culpam.

[Cap. XXIII: De humilitate]
1 Beatus servus, qui ita inventus est humilis inter subditos suos, sicuti quando esset inter dominos suos.
2 Beatus servus, qui semper permanet sub virga correctionis.
3 Fidelis et prudens servus est (cfr. Mt 24,45), qui in omnibus suis offensis non tardat interius punire per contritionem et exterius per confessionem et operis satisfactionem. top

[Cap. XXIV: De vera dilectione]
Beatus servus, qui tantum diligeret fratrem suum, quando est infirmus, quod non potest ei satisfacere, quantum quando est sanus, qui potest ei satisfacere. top

[Cap. XXV: Item de eodem]
Beatus servus, qui tantum diligeret et timeret fratrem suum, cum esset longe ab ipso, sicuti quando esset cum eo, et non diceret aliquid post ipsum, quod cum caritate non posset dicere coram ipso. top

[Cap. XXVI: Ut servi Dei honorent clericos]
1 Beatus servus, qui portat fidem in clericis, qui vivunt recte secundum formam Ecclesiae Romanae.
2 Et vae illis qui ipsos despiciunt; licet enim sint peccatores, tamen nullus debet eos iudicare, quia ipse solus Dominus reservat sibi ipsos ad iudicandum.
3 Nam quantum est maior administratio eorum, quam habent de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, quod ipsi recipiunt et ipsi soli aliis ministrant,
4 tantum plus peccatum habent, qui peccant in ipsis, quam in omnibus aliis hominibus istius mundi. top

[Cap. XXVII: De virtute effugante vitio]
1 Ubi caritas est et sapientia, ibi nec timor nec ignorantia.
2 Ubi est patientia et humilitas, ibi nec ira nec perturbatio.
3 Ubi est paupertas cum laetitia, ibi nec cupiditas nec avaritia.
4 Ubi est quies et meditatio, ibi neque sollicitudo neque vagatio.
5 Ubi est timor Domini ad atrium suum custodiendum (cfr. Lc 11,21), ibi inimicus non potest habere locum ad ingrediendum.
6 Ubi est misericordia et discretio, ibi nec superfluitas nec induratio. top

[Cap. XXVIII: De abscondendo bono ne perdatur]
1 Beatus servus, qui thesaurizat in caelo (cfr. Mt 6,20) bona, quae Dominus sibi ostendit et sub specie mercedis non cupit manifestare hominibus,
2 quia ipse altissimus manifestabit opera eius quibuscumque placuerit.
3 Beatus servus, qui secreta Domini observat in corde suo (cfr. Lc 2,19.51). top

Overzicht